- CLAUDIA
- I.CLAUDIAClaudii II. Imperatoris ex fratre Crispo neptis, iuncta Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae viro, ex eo mater fuit Constantii Caes. teste Trebelliô Pollione, in Vita Claudii, c. 13.II.CLAUDIAet Claudia Castra urbs Angliae ad Sabrinam fluv. vulgo Gloucester. aliis Glevum. Vide ibi.III.CLAUDIAfilia Ludov. XII. ex Anna Britannica, A. C. 1499. matre invitâ, Francisco I. nupsit, A. C. 1506. 1514. Formae defectum prudentiâ sarciit, mater Henrici II. Magdalenae, Iacobo V. in Scotia nuptae, Margaretae, Emanuel. Philiberti Sabaudiae Ducis uxoris, etc. Bouchet. San - Marth. Geneal. Gall. Mezeray, hist. Franciae tom. 2. p. 597. Item filia Henric. II. quae Carolo III. Lotharingiae Duci nupsit.IV.CLAUDIAgens Romana patricia a Sabinis venit, cognomina sibi Neronis ac Drusi usurpavit, quod Nero linguâ Sabinâ vir strenuus et fortis dicatur; Drusi vero a Claudio Druso, qui hostium Duce Gallorum Drusô cominus trucidatô, sibi ac posteris nomen indidit. Tranquillus, Tiber. c. 1. Fuit et altera plebeia. Vide Claudii.V.CLAUDIAprivigna Antonii, Fulviae ex Pelodio filia, vixdum nubilis, uxor fuit Augusti, quam dimisit intactam adhuc, et virginem, exortâ simultate cum Fulvia socru: moxque Scriboniam accepit. Sueton. in Aug. c. 62.VI.CLAUDIAurbs Norici, Plin. l. 3. c. 24. Claudinium Prol. Clagenfurt, teste Laziô. Vide ibi.VII.CLAUDIAuxor Papinii Statii, ad quam exstat eius carmen, l. 3. Sylv. 5. cuius initium,Quid mihi maesta die, sociis quid noctibus uxorAnxia, pervigili ducis suspiria cura?Filiam fuisse Citharoedi, colligit Fred. Morellus ex v. 64.Sive chelyn complexa petit, seu voce paternâDiscendum Musis sonat ----Eaudem saltâsse poemata, vers. seq.Candida seu molli diducit brachia motu.Qui tum mos receptus inter Virgines Romanas, ut ex Horatio discimus. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium d. l.VIII.CLAUDIAvirgo Vestalis, quae cum in suspicionem stuprivenisset, et simulacrum matris Idaeae in vado Tyberis haereret, ad comprobandam pudicitiam suam, fertur cingulô duxisse navem, quam multa hominum milia trahere nequivertmt. Aliô tempore Tribuno Plebis patrem de trinmphali curru detracturo, generose obstitit. Valer. Max. l. 5. c. 4. ex. 6. Plut. Aurel. Victor. de Viris Ill. c. 46.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.